- SAXIS obruere Majestatis reos
- SAXIS obruere Majestatis reospatrius Macedonum mos, memoratur Curtio l. 6. c. 11. Omnes a Nicomacho nominatos, more patriô datô signô, saxis obruerunt. Sed et apud Persas lapidibus nonnumquam obruti nocentes, uti Bagorasus, apud Ctesiam, nec non Pharnacyas. Eunuch. Vide Brissonium de Regno Pers. De Graecis, sic Europid. Oreste v. 48.------ Haec dies autem est dicta,In qua ferrent sententiam Argivi;An oporteat nos mori lapidante saxô,An acutô ense feriri collum.Sic Aeschylum ab Atheniensibus lapidatum, refert Aelian. Hist. Var. l. 5. c. 19. Idem per seditionem militum, apud Romanos, Posthumio inficianti, quas promiserat, praedas, apud Florum l. 1. c. 22. et postea Q. Pompeio, apud Velleium l. 2. c. 20. accidisse legimus. Vide quoque supra Lapis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.